monumenta.ch > Cassiodorus > 55
Cassiodorus, Historia Gothorum, LIV.Suevorum reges Hunimundus et Alaricus cum Sarmatis et Sciris, Gepidis et Rugis in Ostrogothas, moventes, maxima clade afficiuntur. <<<     >>> LVI.Ostrogothae pertaesi pacis, Italiam, Gallias et Illyricum infestant. Theodemirus foedere cum Romanis inito moritur.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT LV.Theodemirus rex in Suevos movet, eosque vastat, et pene subigit. Theodericus Theodemiri filius pene adhuc puer inscio patre Babai Sarmatarum regem adortus, interimit. Singidonum civitatem capit.

1 Post certum vero tempus instanti hiemali frigore, amneque Danubii solite congelato (nam istiusmodi fluvius ita rigescit, ut in silicis modum vehat exercitum pedestrem, plaustraque et tragulas, vel quidquid vehiculi fuerit, nec cymbarum indigeat lintre): sic ergo eum gelatum Theodemir Gothorum rex cernens, pedestrem ducit exercitum; emensoque Danubio, Suevis improvisus a tergo apparuit.
2 Nam regio illa Suevorum ab oriente Baiobaros habet, ab occidente Francos, a meridie Burgundiones, a septentrione Thuringos. Quibus Suevis tunc iuncti Alemanni etiam aderant, ipsique Alpes erectas [forte Brettias] omnino regentes, unde nonnulla fluenta Danubio influunt, nimio cum sono vergentia. Hic ergo taliter munito loco, Theodemir rex hiemis tempore Gothorum ductavit exercitum, et tam Suevorum gentem quam etiam Alemannorum utrasque ad invicem foederatas devicit, vastavit et pene subegit.
3 Inde quoque victor ad proprias sedes, id est Pannonias revertens, Theodericum filium suum, quem Constantinopolim obsidem dederat, a Leone imperatore remissum cum magnis muneribus gratanter excepit. Qui Theodericus iam adolescentiae annos contingens, expleta pueritia, octavum decimum peragens annum, ascitis satellitibus patris, ex populo amatores sibi, clientesque consociavit, pene sex millia viros; cum quibus inscio patre, emenso Danubio, super Babai Sarmatarum regem discurrit, qui tunc de Camundo duce Romanorum victoria potitus, superbiae tumore regnabat, eumque superveniens Theodericus interemit, familiamque et censum depraedans, ad genitorem suum cum victoria repedavit.
4 Singidonum dehinc civitatem quam ipsi Sarmatae occupassent, invadens, non Romanis reddidit, sed suae subdidit ditioni.
Cassiodorus HOME